- APOLLINARIS
- I.APOLLINARISConsul Prisci collega.II.APOLLINARISEpiscopus Ravennae, Petri discipulus. Item, Archiepiscop. Bituricensis, Obiit A. C. 611. Item, Poeta, cuius meminit Martialis, l. 7. Epigr. 25. Aur. Apollinaris, scripsit vitam Imperatoris Cari. Vorisc. in Numeriano. c. 11.III.APOLLINARISaliô nomine Claudius, Praefectus classis Misenensis neque fidei constans neque strenuus in perfidia, a Claudio Faventino in partes Vespasiani tractus. Tacit. Hist. l. 3. c. 57.IV.APOLLINARIShaereticus, fil. Apollinarii, de quo paulo post, Lector fuit Ecclesiae Laodicensis, Rhetoricam docuit, et Sophistae Epiphanii, ethnici, amicitiam excoluit. Quam ob causam obiurgatus, ad novam haeresim cudendam animum applicuit. Cuius praecipua momenta: Divinitatem I. C. ei animae locô, carnem eius caelitus demissam, perque Mariam Virginem tamquam canalem, derivatam, eamque Deitati coeslentialem et coaeternam, esse. Imo, duos esse Filios, unum ex Deo, alterum ex Virgine natum, etc. Quibus deliriis, discipuli eius Apollnaristae dicti, varios errores superaddiderunt; partim a Manichaeis mutuatos, de natura peccati; partim a Tertulliano, de animae origine, partim a Sabellio, de personarum divinar. Confusione. Quae omnia, Alexandrinâ Synodô, cui Athanasius interfuit, et Conciliô Oecumenicô Constantinop. 2. damnata, A. C. 373. 381. Scripsit 30. libros contra Porphyrium, Euangelia et Epistolas, in formâ dialogi. Vide Hieronym. in Catal. Athanas. ep. ad Epictetum Cor. Nazian. ep. ad Cledon. Epiph. haer. 77. Augustin. haer. 55. Theodoret. l. 5. Socrat. l. 2. et l. 5. c. 10.V.APOLLINARISinter conscios caedis Antonini Caracalli Imperatoris cuius meminit Spartian. in Vita huius c. 16. Conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.